{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rev019.htm","path":"bib/vul/rev019.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rev019.htm","text":"1 Post h\u00e6c audivi quasi vocem turbarum multarum in c\u00e6lo dicentium: Alleluja: salus, et gloria, et virtus Deo nostro est:\n2 quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, qu\u00e6 corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus.\n3 Et iterum dixerunt: Alleluja. Et fumus ejus ascendit in s\u00e6cula s\u00e6culorum.\n4 Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: alleluja.\n5 Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus: et qui timetis eum pusilli et magni.\n6 Et audivi quasi vocem turb\u00e6 magn\u00e6, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluja: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.\n7 Gaudeamus, et exsultemus: et demus gloriam ei: quia venerunt nupti\u00e6 Agni, et uxor ejus pr\u00e6paravit se.\n8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.\n9 Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad c\u0153nam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit mihi: H\u00e6c verba Dei vera sunt.\n10\u00a0Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus propheti\u00e6.\n \n11 Et vidi c\u00e6lum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.\n12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.\n13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei.\n14 Et exercitus qui sunt in c\u00e6lo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.\n15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris ir\u00e6 Dei omnipotentis.\n16\u00a0Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium.\n \n17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, qu\u00e6 volabant per medium c\u00e6li: Venite, et congregamini ad c\u0153nam magnam Dei:\n18 ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum.\n19 Et vidi bestiam, et reges terr\u00e6, et exercitus eorum congregatos ad faciendum pr\u00e6lium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus.\n20 Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem besti\u00e6, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure:\n21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius: et omnes aves saturat\u00e6 sunt carnibus eorum.","title":"Vulgate: Revelation: Revelation Chapter 19","type":"page"}
