{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rev021.htm","path":"bib/vul/rev021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rev021.htm","text":"1 Et vidi c\u00e6lum novum et terram novam. Primum enim c\u00e6lum, et prima terra abiit, et mare jam non est.\n2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de c\u00e6lo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.\n3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus:\n4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.\n5 Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia h\u00e6c verba fidelissima sunt, et vera.\n6 Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aqu\u00e6 vit\u00e6, gratis.\n7 Qui vicerit, possidebit h\u00e6c: et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.\n8 Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda.\n9 Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.\n10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de c\u00e6lo a Deo,\n11 habentem claritatem Dei: et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum.\n12 Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, qu\u00e6 sunt nomina duodecim tribuum filiorum Isra\u00ebl:\n13 ab oriente port\u00e6 tres, et ab aquilone port\u00e6 tres, et ab austro port\u00e6 tres, et ab occasu port\u00e6 tres.\n14 Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.\n15 Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum.\n16 Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus \u00e6qualia sunt.\n17 Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, qu\u00e6 est angeli.\n18 Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.\n19 Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis: secundum, sapphirus: tertium, calcedonius: quartum, smaragdus:\n20 quintum, sardonyx: sextum, sardius: septimum, chrysolithus: octavum, beryllus: nonum, topazius: decimum, chrysoprasus: undecimum, hyacinthus: duodecimum, amethystus.\n21 Et duodecim port\u00e6, duodecim margarit\u00e6 sunt, per singulas: et singul\u00e6 port\u00e6 erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum.\n22 Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus.\n23 Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.\n24 Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terr\u00e6 afferent gloriam suam et honorem in illam.\n25 Et port\u00e6 ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic.\n26 Et afferent gloriam et honorem gentium in illam.\n27 Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vit\u00e6 Agni.","title":"Vulgate: Revelation: Revelation Chapter 21","type":"page"}
