{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rom001.htm","path":"bib/vul/rom001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rom001.htm","text":"1 Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,\n2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis\n3 de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,\n4 qui pr\u00e6destinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri:\n5 per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus,\n6 in quibus estis et vos vocati Jesu Christi:\n7\u00a0omnibus qui sunt Rom\u00e6, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.\n \n8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.\n9 Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio\n10 semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.\n11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis grati\u00e6 spiritualis ad confirmandos vos:\n12 id est, simul consolari in vobis per eam qu\u00e6 invicem est, fidem vestram atque meam.\n13 Nolo autem vos ignorare fratres: quia s\u00e6pe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.\n14 Gr\u00e6cis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum:\n15\u00a0ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Rom\u00e6 estis, evangelizare.\n \n16 Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Jud\u00e6o primum, et Gr\u00e6co.\n17\u00a0Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit.\n \n18 Revelatur enim ira Dei de c\u00e6lo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent:\n19 quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit.\n20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea qu\u00e6 facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles.\n21 Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum:\n22 dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.\n23\u00a0Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.\n \n24 Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis:\n25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creatur\u00e6 potius quam Creatori, qui est benedictus in s\u00e6cula. Amen.\n26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignomini\u00e6: nam femin\u00e6 eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam.\n27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu femin\u00e6, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.\n28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea qu\u00e6 non conveniunt,\n29 repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate: susurrones,\n30 detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,\n31 insipientes, incompositos, sine affectione, absque f\u0153dere, sine misericordia.\n32 Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.","title":"Vulgate: Romans: Romans Chapter 1","type":"page"}
