{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rom002.htm","path":"bib/vul/rom002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rom002.htm","text":"1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis qu\u00e6 judicas.\n2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.\n3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?\n4 an divitias bonitatis ejus, et patienti\u00e6, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad p\u0153nitentiam te adducit?\n5 Secundum autem duritiam tuam, et imp\u0153nitens cor, thesaurizas tibi iram in die ir\u00e6, et revelationis justi judicii Dei,\n6 qui reddet unicuique secundum opera ejus:\n7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem qu\u00e6runt, vitam \u00e6ternam:\n8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.\n9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Jud\u00e6i primum, et Gr\u00e6ci:\n10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Jud\u00e6o primum, et Gr\u00e6co:\n11\u00a0non enim est acceptio personarum apud Deum.\n \n12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.\n13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.\n14 Cum autem gentes, qu\u00e6 legem non habent, naturaliter ea, qu\u00e6 legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:\n15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,\n16\u00a0in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.\n \n17 Si autem tu Jud\u00e6us cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,\n18 et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,\n19 confidis teipsum esse ducem c\u00e6corum, lumen eorum qui in tenebris sunt,\n20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scienti\u00e6, et veritatis in lege.\n21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui pr\u00e6dicas non furandum, furaris:\n22 qui dicis non m\u0153chandum, m\u0153charis: qui abominaris idola, sacrilegium facis:\n23 qui in lege gloriaris, per pr\u00e6varicationem legis Deum inhonoras.\n24\u00a0(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)\n \n25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem pr\u00e6varicator legis sis, circumcisio tua pr\u00e6putium facta est.\n26 Si igitur pr\u00e6putium justitias legis custodiat, nonne pr\u00e6putium illius in circumcisionem reputabitur?\n27 et judicabit id quod ex natura est pr\u00e6putium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem pr\u00e6varicator legis es?\n28 Non enim qui in manifesto, Jud\u00e6us est: neque qu\u00e6 in manifesto, in carne, est circumcisio:\n29 sed qui in abscondito, Jud\u00e6us est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.","title":"Vulgate: Romans: Romans Chapter 2","type":"page"}
