{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rom003.htm","path":"bib/vul/rom003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rom003.htm","text":"1 Quid ergo amplius Jud\u00e6o est? aut qu\u00e6 utilitas circumcisionis?\n2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.\n3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.\n4\u00a0Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: [Ut justificeris in sermonibus tuis:\n et vincas cum judicaris.]\n5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?\n6 secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum?\n7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor?\n8\u00a0et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est.\n \n9 Quid ergo? pr\u00e6cellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Jud\u00e6os et Gr\u00e6cos omnes sub peccato esse,\n10\u00a0sicut scriptum est: [Quia non est justus quisquam:\n11\u00a0non est intelligens, non est requirens Deum.\n12\u00a0Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt:\n non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.\n13\u00a0Sepulchrum patens est guttur eorum,\n linguis suis dolose agebant:\n venenum aspidum sub labiis eorum:\n14\u00a0quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:\n15\u00a0veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:\n16\u00a0contritio et infelicitas in viis eorum:\n17\u00a0et viam pacis non cognoverunt:\n18 non est timor Dei ante oculos eorum.]\n19 Scimus autem quoniam qu\u00e6cumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:\n20\u00a0quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.\n \n21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis.\n22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio:\n23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.\n24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem qu\u00e6 est in Christo Jesu,\n25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justiti\u00e6 su\u00e6 propter remissionem pr\u00e6cedentium delictorum\n26\u00a0in sustentatione Dei, ad ostensionem justiti\u00e6 ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.\n \n27 Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei.\n28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.\n29 An Jud\u00e6orum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium:\n30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et pr\u00e6putium per fidem.\n31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.","title":"Vulgate: Romans: Romans Chapter 3","type":"page"}
