{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rom004.htm","path":"bib/vul/rom004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rom004.htm","text":"1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?\n2 Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.\n3 Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam.\n4 Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.\n5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum grati\u00e6 Dei.\n6 Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:\n7\u00a0[Beati, quorum remiss\u00e6 sunt iniquitates,\n et quorum tecta sunt peccata.\n8 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.]\n9 Beatitudo ergo h\u00e6c in circumcisione tantum manet, an etiam in pr\u00e6putio? Dicimus enim quia reputata est Abrah\u00e6 fides ad justitiam.\n10 Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in pr\u00e6putio? Non in circumcisione, sed in pr\u00e6putio.\n11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justiti\u00e6 fidei, qu\u00e6 est in pr\u00e6putio: ut sit pater omnium credentium per pr\u00e6putium, ut reputetur et illis ad justitiam:\n12\u00a0et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, qu\u00e6 est in pr\u00e6putio patris nostri Abrah\u00e6.\n \n13 Non enim per legem promissio Abrah\u00e6, aut semini ejus ut h\u00e6res esset mundi: sed per justitiam fidei.\n14 Si enim qui ex lege, h\u00e6redes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio.\n15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec pr\u00e6varicatio.\n16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrah\u00e6, qui pater est omnium nostrum\n17 (sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea qu\u00e6 non sunt, tamquam ea qu\u00e6 sunt:\n18 qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum.\n19 Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sar\u00e6.\n20 In repromissione etiam Dei non h\u00e6sitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo:\n21 plenissime sciens, quia qu\u00e6cumque promisit, potens est et facere.\n22 Ideo et reputatum est illi ad justitiam.\n23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam:\n24 sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,\n25 qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.","title":"Vulgate: Romans: Romans Chapter 4","type":"page"}
