{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rom006.htm","path":"bib/vul/rom006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rom006.htm","text":"1 Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet?\n2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?\n3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus?\n4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vit\u00e6 ambulemus.\n5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus.\n6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.\n7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.\n8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,\n9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur.\n10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.\n11\u00a0Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.\n \n12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.\n13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justiti\u00e6 Deo.\n14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.\n15 Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.\n16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam?\n17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrin\u00e6, in quam traditi estis.\n18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justiti\u00e6.\n19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestr\u00e6: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditi\u00e6, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justiti\u00e6 in sanctificationem.\n20 Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justiti\u00e6.\n21 Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est.\n22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam \u00e6ternam.\n23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita \u00e6terna, in Christo Jesu Domino nostro.","title":"Vulgate: Romans: Romans Chapter 6","type":"page"}
