{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rom007.htm","path":"bib/vul/rom007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rom007.htm","text":"1 An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit?\n2 Nam qu\u00e6 sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.\n3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.\n4 Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.\n5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, qu\u00e6 per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.\n6\u00a0Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litter\u00e6.\n \n7 Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.\n8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.\n9 Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.\n10 Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.\n11 Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.\n12\u00a0Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.\n \n13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.\n14 Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.\n15 Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio.\n16 Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est.\n17 Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.\n18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio.\n19 Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago.\n20 Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.\n21 Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet:\n22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:\n23 video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis me\u00e6, et captivantem me in lege peccati, qu\u00e6 est in membris meis.\n24 Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?\n25 gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati.","title":"Vulgate: Romans: Romans Chapter 7","type":"page"}
