{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rom008.htm","path":"bib/vul/rom008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rom008.htm","text":"1 Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant.\n2 Lex enim spiritus vit\u00e6 in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.\n3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,\n4 et justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.\n5 Qui enim secundum carnem sunt, qu\u00e6 carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, qu\u00e6 sunt spiritus, sentiunt.\n6 Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax:\n7 quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.\n8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.\n9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.\n10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.\n11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.\n12 Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.\n13\u00a0Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.\n \n14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.\n15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater).\n16 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.\n17\u00a0Si autem filii, et h\u00e6redes: h\u00e6redes, quidem Dei, coh\u00e6redes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur.\n \n18 Existimo enim quod non sunt condign\u00e6 passiones hujus temporis ad futuram gloriam, qu\u00e6 revelabitur in nobis.\n19 Nam exspectatio creatur\u00e6 revelationem filiorum Dei exspectat.\n20 Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe:\n21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem glori\u00e6 filiorum Dei.\n22 Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.\n23 Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.\n24 Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, qu\u00e6 videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat?\n25\u00a0Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus.\n \n26 Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.\n27\u00a0Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.\n \n28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.\n29 Nam quos pr\u00e6scivit, et pr\u00e6destinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.\n30 Quos autem pr\u00e6destinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit.\n31 Quid ergo dicemus ad h\u00e6c? si Deus pro nobis, qui contra nos?\n32 Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?\n33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat,\n34 quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.\n35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius?\n36\u00a0(Sicut scriptum est: [Quia propter te mortificamur tota die:\n \u00e6stimati sumus sicut oves occisionis.)]\n37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.\n38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,\n39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, qu\u00e6 est in Christo Jesu Domino nostro.","title":"Vulgate: Romans: Romans Chapter 8","type":"page"}
