{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rom009.htm","path":"bib/vul/rom009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rom009.htm","text":"1 Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto:\n2 quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.\n3 Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,\n4 qui sunt Isra\u00eblit\u00e6, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:\n5 quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in s\u00e6cula. Amen.\n6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Isra\u00ebl sunt, ii sunt Isra\u00eblit\u00e6:\n7 neque qui semen sunt Abrah\u00e6, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:\n8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, \u00e6stimantur in semine.\n9 Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Sar\u00e6 filius.\n10 Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.\n11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),\n12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,\n13\u00a0sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.\n \n14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.\n15 Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam pr\u00e6stabo cujus miserebor.\n16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.\n17 Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra.\n18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.\n19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit?\n20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic?\n21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?\n22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa ir\u00e6, apta in interitum,\n23 ut ostenderet divitias glori\u00e6 su\u00e6 in vasa misericordi\u00e6, qu\u00e6 pr\u00e6paravit in gloriam.\n24 Quos et vocavit nos non solum ex Jud\u00e6is, sed etiam in gentibus,\n25 sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.\n26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.\n27 Isaias autem clamat pro Isra\u00ebl: Si fuerit numerus filiorum Isra\u00ebl tamquam arena maris, reliqui\u00e6 salv\u00e6 fient.\n28 Verbum enim consummans, et abbrevians in \u00e6quitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram:\n29\u00a0et sicut pr\u00e6dixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.\n \n30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, qu\u00e6 non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, qu\u00e6 ex fide est.\n31 Isra\u00ebl vero sectando legem justiti\u00e6, in legem justiti\u00e6 non pervenit.\n32 Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis,\n33 sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur.","title":"Vulgate: Romans: Romans Chapter 9","type":"page"}
