{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rom010.htm","path":"bib/vul/rom010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rom010.htm","text":"1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.\n2 Testimonium enim perhibeo illis quod \u00e6mulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.\n3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam qu\u00e6rentes statuere, justiti\u00e6 Dei non sunt subjecti.\n4\u00a0Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.\n \n5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, qu\u00e6 ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.\n6 Qu\u00e6 autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Qui ascendet in c\u00e6lum? id est, Christum deducere:\n7 aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare.\n8 Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod pr\u00e6dicamus.\n9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.\n10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.\n11 Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.\n12 Non enim est distinctio Jud\u00e6i et Gr\u00e6ci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.\n13\u00a0Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.\n \n14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine pr\u00e6dicante?\n15 quomodo vero pr\u00e6dicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!\n16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?\n17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.\n18 Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terr\u00e6 verba eorum.\n19 Sed dico: Numquid Isra\u00ebl non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad \u00e6mulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.\n20 Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non qu\u00e6rentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant.\n21 Ad Isra\u00ebl autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.","title":"Vulgate: Romans: Romans Chapter 10","type":"page"}
