{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rom011.htm","path":"bib/vul/rom011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rom011.htm","text":"1 Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Isra\u00eblita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin:\n2 non repulit Deus plebem suam, quam pr\u00e6scivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Isra\u00ebl:\n3 Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et qu\u00e6runt animam meam.\n4 Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.\n5 Sic ergo et in hoc tempore reliqui\u00e6 secundum electionem grati\u00e6 salv\u00e6 fact\u00e6 sunt.\n6 Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia.\n7 Quid ergo? Quod qu\u00e6rebat Isra\u00ebl, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero exc\u00e6cati sunt:\n8 sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.\n9 Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.\n10\u00a0Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva.\n \n11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos \u00e6mulentur.\n12 Quod si delictum illorum diviti\u00e6 sunt mundi, et diminutio eorum diviti\u00e6 gentium: quanto magis plenitudo eorum?\n13 Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,\n14 si quomodo ad \u00e6mulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.\n15 Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: qu\u00e6 assumptio, nisi vita ex mortuis?\n16 Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.\n17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis oliv\u00e6 factus es,\n18 noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te.\n19 Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar.\n20 Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time.\n21 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat.\n22 Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.\n23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.\n24\u00a0Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur su\u00e6 oliv\u00e6?\n \n25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia c\u00e6citas ex parte contigit in Isra\u00ebl, donec plenitudo gentium intraret,\n26 et sic omnis Isra\u00ebl salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.\n27 Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum.\n28 Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres.\n29 Sine p\u0153nitentia enim sunt dona et vocatio Dei.\n30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum:\n31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur.\n32\u00a0Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.\n \n33 O altitudo divitiarum sapienti\u00e6, et scienti\u00e6 Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles vi\u00e6 ejus!\n34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?\n35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?\n36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in s\u00e6cula. Amen.","title":"Vulgate: Romans: Romans Chapter 11","type":"page"}
