{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rom012.htm","path":"bib/vul/rom012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rom012.htm","text":"1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.\n2 Et nolite conformari huic s\u00e6culo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis qu\u00e6 sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.\n3 Dico enim per gratiam qu\u00e6 data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.\n4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent:\n5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.\n6 Habentes autem donationes secundum gratiam, qu\u00e6 data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei,\n7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,\n8\u00a0qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui pr\u00e6est in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.\n \n9 Dilectio sine simulatione: odientes malum, adh\u00e6rentes bono:\n10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem pr\u00e6venientes:\n11 sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes:\n12 spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes:\n13 necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.\n14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.\n15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:\n16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:\n17 nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.\n18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:\n19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum ir\u00e6. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.\n20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.\n21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.","title":"Vulgate: Romans: Romans Chapter 12","type":"page"}
