{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rom013.htm","path":"bib/vul/rom013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rom013.htm","text":"1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: qu\u00e6 autem sunt, a Deo ordinat\u00e6 sunt.\n2 Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt:\n3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:\n4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit.\n5 Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.\n6 Ideo enim et tributa pr\u00e6statis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.\n7\u00a0Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem.\n \n8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.\n9 Nam: non adultaberis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum.\n10\u00a0Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.\n \n11 Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.\n12 Nox pr\u00e6cessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.\n13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et \u00e6mulatione:\n14 sed induamini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.","title":"Vulgate: Romans: Romans Chapter 13","type":"page"}
