{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rom015.htm","path":"bib/vul/rom015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rom015.htm","text":"1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.\n2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad \u00e6dificationem.\n3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.\n4 Qu\u00e6cumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.\n5 Deus autem patienti\u00e6 et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum:\n6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.\n7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.\n8 Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum:\n9 gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.\n10 Et iterum dicit: L\u00e6tamini gentes cum plebe ejus.\n11 Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi.\n12 Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.\n13\u00a0Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.\n \n14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.\n15 Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, qu\u00e6 data est mihi a Deo,\n16 ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.\n17 Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum.\n18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, qu\u00e6 per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis:\n19 in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.\n20 Sic autem pr\u00e6dicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum \u00e6dificarem:\n21\u00a0sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent.\n \n22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.\n23 Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam pr\u00e6cedentibus annis:\n24 cum in Hispaniam proficisci c\u0153pero, spero quod pr\u00e6teriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.\n25 Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.\n26 Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem.\n27 Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis.\n28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam.\n29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.\n30 Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,\n31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Jud\u00e6a, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis,\n32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.\n33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.","title":"Vulgate: Romans: Romans Chapter 15","type":"page"}
