{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rut001.htm","path":"bib/vul/rut001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rut001.htm","text":"1 In diebus unius judicis, quando judices pr\u00e6erant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis.\n2 Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus No\u00ebmi: et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrath\u00e6i de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi.\n3 Et mortuus est Elimelech maritus No\u00ebmi: remansitque ipsa cum filiis.\n4 Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis,\n5 et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion: remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito.\n6\u00a0Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas.\n \n7 Egressa est itaque de loco peregrinationis su\u00e6, cum utraque nuru: et jam in via revertendi posita in terram Juda,\n8 dixit ad eas: Ite in domum matris vestr\u00e6: faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum.\n9 Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortitur\u00e6 estis. Et osculata est eas. Qu\u00e6 elevata voce flere c\u0153perunt,\n10 et dicere: Tecum pergemus ad populum tuum.\n11 Quibus illa respondit: Revertimini, fili\u00e6 me\u00e6, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis?\n12 Revertimini, fili\u00e6 me\u00e6, et abite: jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali: etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios,\n13 si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetul\u00e6 quam nubatis. Nolite, qu\u00e6so, fili\u00e6 me\u00e6: quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me.\n14 Elevata igitur voce, rursum flere c\u0153perunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est; Ruth adh\u00e6sit socrui su\u00e6:\n15 cui dixit No\u00ebmi: En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea.\n16 Qu\u00e6 respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus.\n17\u00a0Qu\u00e6 te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepultur\u00e6. H\u00e6c mihi faciat Dominus, et h\u00e6c addat, si non sola mors me et te separaverit.\n \n18 Videns ergo No\u00ebmi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere:\n19 profect\u00e6que sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit: dicebantque mulieres: H\u00e6c est illa No\u00ebmi.\n20 Quibus ait: Ne vocetis me No\u00ebmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.\n21 Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me No\u00ebmi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens?\n22 Venit ergo No\u00ebmi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis su\u00e6: ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur.","title":"Vulgate: Ruth: Ruth Chapter 1","type":"page"}
