{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rut003.htm","path":"bib/vul/rut003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rut003.htm","text":"1 Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mea, qu\u00e6ram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi.\n2 Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat.\n3 Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream: non te videat homo, donec esum potumque finierit.\n4 Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat: veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis: ipse autem dicet quid agere debeas.\n5 Qu\u00e6 respondit: Quidquid pr\u00e6ceperis, faciam.\n6\u00a0Descenditque in aream, et fecit omnia qu\u00e6 sibi imperaverat socrus.\n \n7 Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto pallio, a pedibus ejus se projecit.\n8 Et ecce, nocte jam media expavit homo, et conturbatus est: viditque mulierem jacentem ad pedes suos,\n9 et ait illi: Qu\u00e6 es? Illaque respondit: Ego sum Ruth ancilla tua: expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es.\n10 Et ille: Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non est secuta juvenes, pauperes sive divites.\n11 Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis me\u00e6, mulierem te esse virtutis.\n12 Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior.\n13 Quiesce hac nocte: et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane.\n14 Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris.\n15 Et rursum: Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Qu\u00e6 portans ingressa est civitatem,\n16 et venit ad socrum suam. Qu\u00e6 dixit ei: Quid egisti, filia? Narravitque ei omnia, qu\u00e6 sibi fecisset homo.\n17 Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait: Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam.\n18 Dixitque No\u00ebmi: Expecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat: neque enim cessabit homo, nisi compleverit quod locutus est.","title":"Vulgate: Ruth: Ruth Chapter 3","type":"page"}
