{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rut004.htm","path":"bib/vul/rut004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rut004.htm","text":"1 Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum pr\u00e6terire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit.\n2 Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic.\n3 Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri Elimelech vendet No\u00ebmi, qu\u00e6 reversa est de regione Moabitide:\n4 quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside: sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam: nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam.\n5 Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, qu\u00e6 uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in h\u00e6reditate sua.\n6 Qui respondit: Cedo juri propinquitatis: neque enim posteritatem famili\u00e6 me\u00e6 delere debeo: tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.\n7 Hic autem erat mos antiquitus in Isra\u00ebl inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo: hoc erat testimonium cessionis in Isra\u00ebl.\n8 Dixit ergo propinquo suo Booz: Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo.\n9 At ille majoribus natu, et universo populo: Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis qu\u00e6 fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente No\u00ebmi;\n10 et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in h\u00e6reditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis.\n11 Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, qu\u00e6 ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, qu\u00e6 \u00e6dificaverunt domum Isra\u00ebl: ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem:\n12\u00a0fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Jud\u00e6, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella.\n \n13 Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium.\n14 Dixeruntque mulieres ad No\u00ebmi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor famili\u00e6 tu\u00e6, et vocaretur nomen ejus in Isra\u00ebl:\n15 et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, qu\u00e6 te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.\n16 Susceptumque No\u00ebmi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerul\u00e6 fungebatur officio.\n17 Vicin\u00e6 autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius No\u00ebmi: vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David.\n18 H\u00e6 sunt generationes Phares: Phares genuit Esron,\n19 Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab,\n20 Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon,\n21 Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,\n22 Obed genuit Isai, Isai genuit David.","title":"Vulgate: Ruth: Ruth Chapter 4","type":"page"}
