{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1002.htm","path":"bib/vul/sa1002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1002.htm","text":"1\u00a0[Exultavit cor meum in Domino,\n et exaltatum est cornu meum in Deo meo;\n dilatatum est os meum super inimicos meos:\n quia l\u00e6tata sum in salutari tuo.\n2\u00a0Non est sanctus, ut est Dominus,\n neque enim est alius extra te,\n et non est fortis sicut Deus noster.\n3\u00a0Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes;\n recedant vetera de ore vestro:\n quia Deus scientiarum Dominus est,\n et ipsi pr\u00e6parantur cogitationes.\n4\u00a0Arcus fortium superatus est,\n et infirmi accincti sunt robore.\n5\u00a0Repleti prius, pro panibus se locaverunt:\n et famelici saturati sunt,\n donec sterilis peperit plurimos:\n et qu\u00e6 multos habebat filios, infirmata est.\n6\u00a0Dominus mortificat et vivificat;\n deducit ad inferos et reducit.\n7\u00a0Dominus pauperem facit et ditat,\n humiliat et sublevat.\n8\u00a0Suscitat de pulvere egenum,\n et de stercore elevat pauperem:\n ut sedeat cum principibus,\n et solium glori\u00e6 teneat.\n Domini enim sunt cardines terr\u00e6,\n et posuit super eos orbem.\n9\u00a0Pedes sanctorum suorum servabit,\n et impii in tenebris conticescent:\n quia non in fortitudine sua roborabitur vir.\n10\u00a0Dominum formidabunt adversarii ejus:\n et super ipsos in c\u00e6lis tonabit.\n Dominus judicabit fines terr\u00e6,\n et dabit imperium regi suo,\n et sublimabit cornu christi sui.]\n11\u00a0Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam: puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis.\n \n12 Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum,\n13 neque officium sacerdotum ad populum: sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua,\n14 et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum: et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi: sic faciebant universo Isra\u00ebli venientium in Silo.\n15 Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti: non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam.\n16 Dicebatque illi immolans: Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei: Nequaquam: nunc enim dabis, alioquin tollam vi.\n17\u00a0Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino: quia retrahebant homines a sacrificio Domini.\n \n18 Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo.\n19 Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem.\n20 Et benedixit Heli Elcan\u00e6 et uxori ejus: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro f\u0153nore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum.\n21\u00a0Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias: et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.\n \n22 Heli autem erat senex valde, et audivit omnia qu\u00e6 faciebant filii sui universo Isra\u00ebli, et quomodo dormiebant cum mulieribus qu\u00e6 observabant ad ostium tabernaculi:\n23 et dixit eis: Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res pessimas, ab omni populo?\n24 Nolite, filii mei: non enim est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.\n25 Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos.\n26\u00a0Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus.\n \n27 Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: H\u00e6c dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in \u00c6gypto in domo Pharaonis?\n28 Et elegi eum ex omnibus tribubus Isra\u00ebl mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me: et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Isra\u00ebl.\n29 Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea qu\u00e6 pr\u00e6cepi ut offerrentur in templo: et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Isra\u00ebl populi mei?\n30 Propterea ait Dominus Deus Isra\u00ebl: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.\n31 Ecce dies veniunt, et pr\u00e6cidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua.\n32 Et videbis \u00e6mulum tuum in templo, in universis prosperis Isra\u00ebl: et non erit senex in domo tua omnibus diebus.\n33 Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tu\u00e6 morietur cum ad virilem \u00e6tatem venerit.\n34 Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo.\n35 Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet: et \u00e6dificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus.\n36 Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 2","type":"page"}
