{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1003.htm","path":"bib/vul/sa1003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1003.htm","text":"1 Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio manifesta.\n2 Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre:\n3 lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.\n4 Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego.\n5 Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi: revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit.\n6 Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere et dormi.\n7 Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.\n8 Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli,\n9 et ait: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum: et ait ad Samuelem: Vade, et dormi: et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo.\n10 Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus.\n11 Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Isra\u00ebl, quod quicumque audierit, tinnient amb\u00e6 aures ejus.\n12 In die illa suscitabo adversum Heli omnia qu\u00e6 locutus sum super domum ejus: incipiam, et complebo.\n13 Pr\u00e6dixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in \u00e6ternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos.\n14\u00a0Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in \u00e6ternum.\n \n15 Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.\n16 Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit: Samuel fili mi? Qui respondens ait: Pr\u00e6sto sum.\n17 Et interrogavit eum: Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te? oro te ne celaveris me: h\u00e6c faciat tibi Deus, et h\u00e6c addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis qu\u00e6 dicta sunt tibi.\n18\u00a0Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit: Dominus est: quod bonum est in oculis suis faciat.\n \n19 Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.\n20 Et cognovit universus Isra\u00ebl, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini.\n21 Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo juxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Isra\u00ebli.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 3","type":"page"}
