{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1004.htm","path":"bib/vul/sa1004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1004.htm","text":"1 Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam: et egressus est Isra\u00ebl obviam Philisthiim in pr\u00e6lium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec,\n2 et instruxerunt aciem contra Isra\u00ebl. Inito autem certamine, terga vertit Isra\u00ebl Philisth\u00e6is: et c\u00e6sa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.\n3 Et reversus est populus ad castra: dixeruntque majores natu de Isra\u00ebl: Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim? afferamus ad nos de Silo arcam f\u0153deris Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum.\n4 Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam f\u0153deris Domini exercituum sedentis super cherubim: erantque duo filii Heli cum arca f\u0153deris Dei, Ophni et Phinees.\n5 Cumque venisset arca f\u0153deris Domini in castra, vociferatus est omnis Isra\u00ebl clamore grandi, et personuit terra.\n6 Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque: Qu\u00e6nam est h\u00e6c vox clamoris magni in castris Hebr\u00e6orum? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.\n7 Timueruntque Philisthiim, dicentes: Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes:\n8 V\u00e6 nobis: non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius: v\u00e6 nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum? hi sunt dii, qui percusserunt \u00c6gyptum omni plaga in deserto.\n9 Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebr\u00e6is, sicut et illi servierunt vobis: confortamini, et bellate.\n10 Pugnaverunt ergo Philisthiim, et c\u00e6sus est Isra\u00ebl, et fugit unusquisque in tabernaculum suum: et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Isra\u00ebl triginta millia peditum.\n11\u00a0Et arca Dei capta est: duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.\n \n12 Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput.\n13 Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi: et ululavit omnis civitas.\n14 Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque: Quis est hic sonitus tumultus hujus? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli.\n15 Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat.\n16 Et dixit ad Heli: Ego sum qui veni de pr\u00e6lio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait: Quid actum est, fili mi?\n17 Respondens autem ille qui nuntiabat: Fugit, inquit, Isra\u00ebl coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est.\n18 Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grand\u00e6vus: et ipse judicavit Isra\u00ebl quadraginta annis.\n19 Nurus autem ejus, uxor Phinees, pr\u00e6gnans erat, vicinaque partui: et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit: irruerant enim in eam dolores subiti.\n20 In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei qu\u00e6 stabant circa eam: Ne timeas, quia filium peperisti. Qu\u00e6 non respondit eis, neque animadvertit.\n21 Et vocabit puerum Ichabod, dicens: Translata est gloria de Isra\u00ebl, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo;\n22 et ait: Translata est gloria ab Isra\u00ebl, eo quod capta esset arca Dei.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 4","type":"page"}
