{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1006.htm","path":"bib/vul/sa1006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1006.htm","text":"1 Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus.\n2 Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes: Quid faciemus de arca Domini? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt:\n3 Si remittitis arcam Dei Isra\u00ebl, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini: et scietis quare non recedat manus ejus a vobis.\n4 Qui dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? Responderuntque illi:\n5 Juxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram: et dabitis Deo Isra\u00ebl gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra.\n6 Quare aggravatis corda vestra, sicut aggravavit \u00c6gyptus et Pharao cor suum? nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt?\n7 Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum: et duas vaccas f\u0153tas, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi.\n8 Tolletisque arcam Domini, et ponetis in plaustro, et vasa aurea qu\u00e6 exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsellam ad latus ejus: et dimittite eam ut vadat.\n9\u00a0Et aspicietis: et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, minime: sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit.\n \n10 Fecerunt ergo illi hoc modo: et tollentes duas vaccas qu\u00e6 lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi.\n11 Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam qu\u00e6 habebat mures aureos et similitudines anorum.\n12 Ibant autem in directum vacc\u00e6 per viam qu\u00e6 ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes: et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram: sed et satrap\u00e6 Philisthiim sequebantur usque ad terminos Bethsames.\n13 Porro Bethsamit\u00e6 metebant triticum in valle: et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent.\n14 Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamit\u00e6, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino.\n15 Levit\u00e6 autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam qu\u00e6 erat juxta eam, in qua erant vasa aurea, et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamit\u00e6 obtulerunt holocausta, et immolaverunt victimas in die illa Domino.\n16 Et quinque satrap\u00e6 Philisthinorum viderunt, et reversi sunt in Accaron in die illa.\n17 Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum:\n18\u00a0et mures aureos secundum numerum urbium Philisthiim, quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam qu\u00e6 erat absque muro, et usque ad Abelmagnum, super quem posuerunt arcam Domini, qu\u00e6 erat usque in illum diem in agro Josue Bethsamitis.\n \n19 Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini: et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna.\n20 Et dixerunt viri Bethsamit\u00e6: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus? et ad quem ascendet a nobis?\n21 Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini: descendite, et reducite eam ad vos.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 6","type":"page"}
