{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1007.htm","path":"bib/vul/sa1007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1007.htm","text":"1\u00a0Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.\n \n2 Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vigesimus), et requievit omnis domus Isra\u00ebl post Dominum.\n3 Ait autem Samuel ad universam domum Isra\u00ebl, dicens: Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth: et pr\u00e6parate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim.\n4 Abstulerunt ergo filii Isra\u00ebl Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli.\n5 Dixit autem Samuel: Congregate universum Isra\u00ebl in Masphath, ut orem pro vobis Dominum.\n6 Et convenerunt in Masphath: hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini: et jejunaverunt in die illa atque dixerunt ibi: Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Isra\u00ebl in Masphath.\n7 Et audierunt Philisthiim quod congregati essent filii Isra\u00ebl in Masphath, et ascenderunt satrap\u00e6 Philisthinorum ad Isra\u00ebl. Quod cum audissent filii Isra\u00ebl, timuerunt a facie Philisthinorum.\n8 Dixeruntque ad Samuelem: Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum.\n9\u00a0Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino: et clamavit Samuel ad Dominum pro Isra\u00ebl, et exaudivit eum Dominus.\n \n10 Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthiim iniere pr\u00e6lium contra Isra\u00ebl: intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et c\u00e6si sunt a facie Isra\u00ebl.\n11 Egressique viri Isra\u00ebl de Masphath, persecuti sunt Philisth\u00e6os, et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar.\n12 Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen: et vocavit nomen loci illius, Lapis adjutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus.\n13 Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Isra\u00ebl. Facta est itaque manus Domini super Philisth\u00e6os cunctis diebus Samuelis.\n14 Et reddit\u00e6 sunt urbes quas tulerant Philisthiim ab Isra\u00ebl, Isra\u00ebli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos: liberavitque Isra\u00ebl de manu Philisthinorum, eratque pax inter Isra\u00ebl et Amorrh\u00e6um.\n15 Judicabat quoque Samuel Isra\u00eblem cunctis diebus vit\u00e6 su\u00e6:\n16 et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphath, et judicabat Isra\u00eblem in supradictis locis.\n17 Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Isra\u00eblem: \u00e6dificavit etiam ibi altare Domino.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 7","type":"page"}
