{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1008.htm","path":"bib/vul/sa1008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1008.htm","text":"1 Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Isra\u00ebl.\n2 Fuitque nomen filii ejus primogeniti Jo\u00ebl: et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.\n3 Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.\n4 Congregati ergo universi majores natu Isra\u00ebl, venerunt ad Samuelem in Ramatha.\n5 Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et univers\u00e6 habent nationes.\n6 Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.\n7 Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus qu\u00e6 loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.\n8 Juxta omnia opera sua qu\u00e6 fecerunt, a die qua eduxi eos de \u00c6gypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.\n9\u00a0Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et pr\u00e6dic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.\n \n10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem.\n11 Et ait: Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis: filios vestros tollet, et ponet in curribus suis: facietque sibi equites et pr\u00e6cursores quadrigarum suarum,\n12 et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.\n13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.\n14 Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.\n15 Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.\n16 Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.\n17 Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.\n18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.\n19 Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos,\n20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes: et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.\n21 Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.\n22 Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Isra\u00ebl: Vadat unusquisque in civitatem suam.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 8","type":"page"}
