{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1010.htm","path":"bib/vul/sa1010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1010.htm","text":"1\u00a0Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus: et deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super h\u00e6reditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem.\n \n2 Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie: dicentque tibi: Invent\u00e6 sunt asin\u00e6 ad quas ieras perquirendas: et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo?\n3 Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres h\u00e6dos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.\n4 Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.\n5 Post h\u00e6c venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum: et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.\n6 Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium.\n7 Quando ergo evenerint signa h\u00e6c omnia tibi, fac qu\u00e6cumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.\n8 Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas: septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias.\n9 Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa h\u00e6c in die illa.\n10 Veneruntque ad pr\u00e6dictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei: et insiluit super eum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum.\n11 Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Qu\u00e6nam res accidit filio Cis? num et Saul inter prophetas?\n12 Responditque alius ad alterum, dicens: Et quis pater eorum? Propterea versum est in proverbium: Num et Saul inter prophetas?\n13 Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum.\n14 Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus: Quo abistis? Qui responderunt: Qu\u00e6rere asinas: quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem.\n15 Et dixit ei patruus suus: Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.\n16\u00a0Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis quia invent\u00e6 essent asin\u00e6. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel.\n \n17 Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha:\n18 et ait ad filios Isra\u00ebl: H\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl: Ego eduxi Isra\u00ebl de \u00c6gypto, et erui vos de manu \u00c6gyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.\n19 Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris: et dixistis: Nequaquam: sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias.\n20 Et applicuit Samuel omnes tribus Isra\u00ebl, et cecidit sors tribus Benjamin.\n21 Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri: et pervenit usque ad Saul filium Cis. Qu\u00e6sierunt ergo eum, et non est inventus.\n22 Et consuluerunt post h\u00e6c Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus est domi.\n23 Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde: stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.\n24 Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait: Vivat rex.\n25 Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino: et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.\n26 Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa: et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda.\n27 Filii vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera: ille vero dissimulabat se audire.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 10","type":"page"}
