{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1011.htm","path":"bib/vul/sa1011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1011.htm","text":"1 Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare c\u0153pit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos f\u0153deratos, et serviemus tibi.\n2 Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum f\u0153dus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Isra\u00ebl.\n3 Et dixerunt ad eum seniores Jabes: Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos terminos Isra\u00ebl, et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te.\n4\u00a0Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis: et locuti sunt verba h\u00e6c, audiente populo: et levavit omnis populus vocem suam, et flevit.\n \n5 Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet populus quod plorat? Et narraverunt ei verba virorum Jabes.\n6 Et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba h\u00e6c, et iratus est furor ejus nimis.\n7 Et assumens utrumque bovem, concidit in frustra, misitque in omnes terminos Isra\u00ebl per manum nuntiorum, dicens: Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.\n8 Et recensuit eos in Bezech: fueruntque filiorum Isra\u00ebl trecenta millia, virorum autem Juda triginta millia.\n9 Et dixerunt nuntiis qui venerant: Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes: qui l\u00e6tati sunt.\n10\u00a0Et dixerunt: Mane exibimus ad vos: et facietis nobis omne quod placuerit vobis.\n \n11 Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.\n12 Et ait populus ad Samuelem: Quis est iste qui dixit: Saul num regnabit super nos? Date viros, et interficiemus eos.\n13 Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Isra\u00ebl.\n14 Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum.\n15 Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et l\u00e6tatus est ibi Saul, et cuncti viri Isra\u00ebl nimis.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 11","type":"page"}
