{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1013.htm","path":"bib/vul/sa1013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1013.htm","text":"1 Filius unius anni erat Saul cum regnare c\u0153pisset: duobus autem annis regnavit super Isra\u00ebl.\n2 Et elegit sibi Saul tria millia de Isra\u00ebl: et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel: mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin: porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.\n3 Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum qu\u00e6 erat in Gabaa. Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens: Audiant Hebr\u00e6i.\n4 Et universus Isra\u00ebl audivit hujuscemodi famam: Percussit Saul stationem Philisthinorum, et erexit se Isra\u00ebl adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala.\n5 Et Philisthiim congregati sunt ad pr\u00e6liandum contra Isra\u00ebl, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena qu\u00e6 est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.\n6 Quod cum vidissent viri Isra\u00ebl se in arcto positos (afflictus enim erat populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in cisternis.\n7\u00a0Hebr\u00e6i autem transierunt Jordanem in terram Gad et Galaad.\n Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est qui sequebatur eum.\n8 Et expectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo.\n9 Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum.\n10 Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat: et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum.\n11 Locutusque est ad eum Samuel: Quid fecisti? Respondit Saul: Quia vidi quod populus dilaberetur a me, et tu non veneras juxta placitos dies, porro Philisthiim congregati fuerant in Machmas,\n12 dixi: Nunc descendent Philisthiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus, obtuli holocaustum.\n13 Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui qu\u00e6 pr\u00e6cepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc pr\u00e6parasset Dominus regnum tuum super Isra\u00ebl in sempiternum:\n14\u00a0sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Qu\u00e6sivit Dominus sibi virum juxta cor suum: et pr\u00e6cepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris qu\u00e6 pr\u00e6cepit Dominus.\n \n15 Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabant eos venientes de Galgala in Gabaa, in colle Benjamin. Et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo, quasi sexcentos viros.\n16 Et Saul et Jonathas filius ejus, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benjamin: porro Philisthiim consederant in Machmas.\n17 Et egressi sunt ad pr\u00e6dandum de castris Philisthinorum tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Sual:\n18 porro alius ingrediebatur per viam Beth-horon: tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum.\n19 Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Isra\u00ebl: caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebr\u00e6i gladium aut lanceam.\n20 Descendebat ergo omnis Isra\u00ebl ad Philisthiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem, et securim, et sarculum.\n21 Retus\u00e6 itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, et securium, usque ad stimulum corrigendum.\n22 Cumque venisset dies pr\u00e6lii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saule et Jonatha, excepto Saul et Jonatha filio ejus.\n23 Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 13","type":"page"}
