{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1015.htm","path":"bib/vul/sa1015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1015.htm","text":"1 Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut ungerem te in regem super populum ejus Isra\u00ebl: nunc ergo audi vocem Domini.\n2 H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Recensui qu\u00e6cumque fecit Amalec Isra\u00ebli: quomodo restitit ei in via cum ascenderet de \u00c6gypto.\n3 Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus: non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum.\n4 Pr\u00e6cepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos: ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda.\n5 Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente.\n6 Dixitque Saul Cin\u00e6o: Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo: tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Isra\u00ebl, cum ascenderent de \u00c6gypto. Et recessit Cin\u00e6us de medio Amalec.\n7 Percussitque Saul Amalec ab Hevila donec venias ad Sur, qu\u00e6 est e regione \u00c6gypti.\n8 Et apprehendit Agag regem Amalec vivum: omne autem vulgus interfecit in ore gladii.\n9\u00a0Et pepercit Saul et populus Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis qu\u00e6 pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea: quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.\n \n10 Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens:\n11 P\u0153nitet me quod constituerim Saul regem: quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte.\n12 Cumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis pr\u00e6darum qu\u00e6 attulerat ex Amalec.\n13 Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: Benedictus tu Domino: implevi verbum Domini.\n14 Dixitque Samuel: Et qu\u00e6 est h\u00e6c vox gregum, qu\u00e6 resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio?\n15 Et ait Saul: De Amalec adduxerunt ea: pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo, reliqua vero occidimus.\n16 Ait autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo tibi qu\u00e6 locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei: Loquere.\n17 Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Isra\u00ebl factus es? unxitque te Dominus in regem super Isra\u00ebl,\n18 et misit te Dominus in viam, et ait: Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum?\n19 Quare ergo non audisti vocem Domini: sed versus ad pr\u00e6dam es, et fecisti malum in oculis Domini?\n20 Et ait Saul ad Samuelem: Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci.\n21\u00a0Tulit autem de pr\u00e6da populus oves et boves, primitias eorum qu\u00e6 c\u00e6sa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis.\n \n22 Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? melior est enim obedientia quam victim\u00e6, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.\n23 Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatri\u00e6, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex.\n24 Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia pr\u00e6varicatus sum sermonem Domini et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum.\n25 Sed nunc porta, qu\u00e6so, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum.\n26 Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Isra\u00ebl.\n27 Et conversus est Samuel ut abiret: ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, qu\u00e6 et scissa est.\n28 Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Isra\u00ebl a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te.\n29 Porro triumphator in Isra\u00ebl non parcet, et p\u0153nitudine non flectetur: neque enim homo est ut agat p\u0153nitentiam.\n30 At ille ait: Peccavi: sed nunc honora me coram senioribus populi mei et coram Isra\u00ebl, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum.\n31\u00a0Reversus ergo Samuel secutus est Saulem: et adoravit Saul Dominum.\n \n32 Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag, pinguissimus et tremens. Et dixit Agag: Siccine separat amara mors?\n33 Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frustra concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis.\n34 Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa.\n35 Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis su\u00e6: verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum p\u0153nitebat quod constituisset eum regem super Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 15","type":"page"}
