{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1016.htm","path":"bib/vul/sa1016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1016.htm","text":"1 Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Isra\u00ebl? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem.\n2 Et ait Samuel: Quomodo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni.\n3 Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.\n4 Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei: dixeruntque: Pacificusne est ingressus tuus?\n5\u00a0Et ait: Pacificus: ad immolandum Domino veni: sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.\n \n6 Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Domino est christus ejus?\n7 Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem statur\u00e6 ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea qu\u00e6 parent, Dominus autem intuetur cor.\n8 Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit: Nec hunc elegit Dominus.\n9 Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: Etiam hunc non elegit Dominus.\n10 Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele: et ait Samuel ad Isai: Non elegit Dominus ex istis.\n11 Dixitque Samuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.\n12 Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie: et ait Dominus: Surge, unge eum: ipse est enim.\n13\u00a0Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.\n \n14 Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.\n15 Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te.\n16 Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt qu\u00e6rent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras.\n17 Et ait Saul ad servos suos: Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me.\n18 Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum: et Dominus est cum eo.\n19 Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis.\n20 Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et h\u00e6dum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.\n21 Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger.\n22 Misitque Saul ad Isai, dicens: Stet David in conspectu meo: invenit enim gratiam in oculis meis.\n23 Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 16","type":"page"}
