{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1018.htm","path":"bib/vul/sa1018.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1018.htm","text":"1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonath\u00e6 conglutinata est anim\u00e6 David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam.\n2 Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.\n3 Inierunt autem David et Jonathas f\u0153dus: diligebat enim eum quasi animam suam.\n4 Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum.\n5\u00a0Egrediebatur quoque David ad omnia qu\u00e6cumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.\n \n6 Porro cum reverteretur percusso Philisth\u00e6o David, egress\u00e6 sunt mulieres de universis urbibus Isra\u00ebl, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis l\u00e6titi\u00e6, et in sistris.\n7\u00a0Et pr\u00e6cinebant mulieres, ludentes, atque dicentes: [Percussit Saul mille,\n et David decem millia.]\n8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum?\n9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.\n10 Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus su\u00e6: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam,\n11 et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete: et declinavit David a facie ejus secundo.\n12 Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset.\n13 Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros: et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi.\n14 In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo.\n15 Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et c\u0153pit cavere eum.\n16\u00a0Omnis autem Isra\u00ebl et Juda diligebat David: ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.\n \n17 Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea major Merob: ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et pr\u00e6liare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum.\n18 Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut qu\u00e6 est vita mea, aut cognatio patris mei in Isra\u00ebl, ut fiam gener regis?\n19 Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathit\u00e6 uxor.\n20 Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei.\n21 Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie.\n22 Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te: nunc ergo esto gener regis.\n23 Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba h\u00e6c. Et ait David: Num parum videtur vobis, generum esse regis? ego autem sum vir pauper et tenuis.\n24 Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: Hujuscemodi verba locutus est David.\n25 Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum pr\u00e6putia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum.\n26 Cumque renuntiassent servi ejus David verba qu\u00e6 dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis.\n27 Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum pr\u00e6putia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem.\n28 Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum.\n29 Et Saul magis c\u0153pit timere David: factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.\n30 Et egressi sunt principes Philisthinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 18","type":"page"}
