{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1019.htm","path":"bib/vul/sa1019.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1019.htm","text":"1 Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde:\n2 et indicavit Jonathas David, dicens: Qu\u00e6rit Saul pater meus occidere te: quapropter observa te, qu\u00e6so, mane: et manebis clam, et absconderis.\n3 Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro, ubicumque fueris: et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro, nuntiabo tibi.\n4 Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde.\n5 Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisth\u00e6um, et fecit Dominus salutem magnam universo Isra\u00ebli: vidisti, et l\u00e6tatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa?\n6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonath\u00e6, juravit: Vivit Dominus, quia non occidetur.\n7 Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba h\u00e6c: et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudiustertius.\n8 Motum est autem rursum bellum: et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim: percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus.\n9 Et factus est spiritus Domini malus in Saul: sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam: porro David psallebat manu sua.\n10\u00a0Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa.\n \n11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris:\n12 deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est.\n13 Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis.\n14 Misit autem Saul apparitores, qui raperent David: et responsum est quod \u00e6grotaret.\n15 Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur.\n16 Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus.\n17\u00a0Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te.\n \n18 David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia qu\u00e6 fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth.\n19 Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Najoth in Ramatha.\n20 Misit ergo Saul lictores, ut raperent David: qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare c\u0153perunt etiam ipsi.\n21 Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios: qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul,\n22 abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam qu\u00e6 est in Socho, et interrogavit, et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Najoth sunt in Ramatha.\n23 Et abiit in Najoth in Ramatha, et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Najoth in Ramatha.\n24 Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas?","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 19","type":"page"}
