{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1020.htm","path":"bib/vul/sa1020.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1020.htm","text":"1 Fugit autem David de Najoth, qu\u00e6 est in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha: Quid feci? qu\u00e6 est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia qu\u00e6rit animam meam?\n2 Qui dixit ei: Absit, non morieris: neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi: hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo? nequaquam erit istud.\n3 Et juravit rursum Davidi. Et ille ait: Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet: Nesciat hoc Jonathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu ego morsque dividimur.\n4 Et ait Jonathas ad David: Quodcumque dixerit mihi anima tua, faciam tibi.\n5 Dixit autem David ad Jonathan: Ecce calend\u00e6 sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum: dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei terti\u00e6.\n6 Si respiciens requisierit me pater tuus, respondebis ei: Rogavit me David ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victim\u00e6 solemnes ibi sunt universis contribulibus suis.\n7 Si dixerit: Bene: pax erit servo tuo. Si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus.\n8 Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia f\u0153dus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti: si autem est iniquitas aliqua in me, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me.\n9 Et ait Jonathas: Absit hoc a te: neque enim fieri potest, ut si certe cognovero completam esse patris mei malitiam contra te, non annuntiem tibi.\n10\u00a0Responditque David ad Jonathan: Quis renuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure de me?\n \n11 Et ait Jonathas ad David: Veni, et egrediamur foras in agrum. Cumque exissent ambo in agrum,\n12 ait Jonathas ad David: Domine Deus Isra\u00ebl, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero,\n13 h\u00e6c faciat Dominus Jonath\u00e6, et h\u00e6c addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo.\n14 Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero,\n15 non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra: auferat Jonathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David.\n16 Pepigit ergo Jonathas f\u0153dus cum domo David: et requisivit Dominus de manu inimicorum David.\n17 Et addidit Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum: sicut enim animam suam, ita diligebat eum.\n18 Dixitque ad eum Jonathas: Cras calend\u00e6 sunt, et requireris:\n19 requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus, et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet, et sedebis juxta lapidem cui nomen est Ezel.\n20 Et ego tres sagittas mittam juxta eum, et jaciam quasi exercens me ad signum.\n21 Mittam quoque et puerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagittas.\n22 Si dixero puero: Ecce sagitt\u00e6 intra te sunt, tolle eas: tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: Ecce sagitt\u00e6 ultra te sunt: vade in pace, quia dimisit te Dominus.\n23\u00a0De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum.\n \n24 Absconditus est ergo David in agro, et venerunt calend\u00e6, et sedit rex ad comedendum panem.\n25 Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) qu\u00e6 erat juxta parietem, surrexit Jonathas, et sedit Abner ex latere Saul: vacuusque apparuit locus David.\n26 Et non est locutus Saul quidquam in die illa: cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus, nec purificatus.\n27 Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Jonathan filium suum: Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum?\n28 Responditque Jonathas Sauli: Rogavit me obnixe ut iret in Bethlehem,\n29 et ait: Dimitte me, quoniam sacrificium solemne est in civitate, unus de fratribus meis accersivit me: nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis.\n30 Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominios\u00e6 matris tu\u00e6?\n31 Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me: quia filius mortis est.\n32 Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit?\n33 Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Jonathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David.\n34 Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.\n35 Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo.\n36 Et ait ad puerum suum: Vade, et affer mihi sagittas quas ego jacio. Cumque puer cucurrisset, jecit aliam sagittam trans puerum.\n37 Venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathas: et clamavit Jonathas post tergum pueri, et ait: Ecce ibi est sagitta porro ultra te.\n38 Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens: Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonath\u00e6 sagittas, et attulit ad dominum suum:\n39 et quid ageretur, penitus ignorabat, tantummodo enim Jonathas et David rem noverant.\n40 Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei: Vade, et defer in civitatem.\n41 Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio: et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius.\n42 Dixit ergo Jonathas ad David: Vade in pace: qu\u00e6cumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes: Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum.\n43 Et surrexit David, et abiit: sed et Jonathas ingressus est civitatem.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 20","type":"page"}
