{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1022.htm","path":"bib/vul/sa1022.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1022.htm","text":"1 Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc.\n2 Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi \u00e6re alieno, et amaro animo: et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.\n3 Et profectus est David inde in Maspha, qu\u00e6 est Moab: et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus.\n4 Et reliquit eos ante faciem regis Moab: manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in pr\u00e6sidio.\n5 Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in pr\u00e6sidio: proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret.\n6 Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum,\n7 ait ad servos suos qui assistebant ei: Audite nunc, filii Jemini: numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones?\n8\u00a0quoniam conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus f\u0153dus inierit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi: eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie.\n \n9 Respondens autem Do\u00ebg Idum\u00e6us, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem.\n10 Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei: sed et gladium Goliath Philisth\u00e6i dedit illi.\n11 Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob, et omnem domum patris ejus, sacerdotum qui erant in Nobe, qui universi venerunt ad regem.\n12 Et ait Saul ad Achimelech: Audi, fili Achitob. Qui respondit: Pr\u00e6sto sum, domine.\n13 Dixitque ad eum Saul: Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens?\n14 Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua?\n15 num hodie c\u0153pi pro eo consulere Deum? absit hoc a me: ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi, in universa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande.\n16 Dixitque rex: Morte morieris Achimelech, tu et omnis domus patris tui.\n17 Et ait rex emissariis qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini.\n18 Et ait rex ad Do\u00ebg: Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Do\u00ebg Idum\u00e6us, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.\n19 Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos et lactentes, bovemque, et asinum, et ovem in ore gladii.\n20 Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David,\n21 et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.\n22 Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa quod cum ibi esset Do\u00ebg Idum\u00e6us, procul dubio annuntiaret Sauli: ego sum reus omnium animarum patris tui.\n23 Mane mecum: ne timeas: si quis qu\u00e6sierit animam meam, qu\u00e6ret et animam tuam, mecumque servaberis.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 22","type":"page"}
