{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1023.htm","path":"bib/vul/sa1023.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1023.htm","text":"1 Et annuntiaverunt David, dicentes: Ecce Philisthiim oppugnant Ceilam et diripiunt areas.\n2 Consuluit ergo David Dominum, dicens: Num vadam, et percutiam Philisth\u00e6os istos? Et ait Dominus ad David: Vade, et percuties Philisth\u00e6os, et Ceilam salvabis.\n3 Et dixerunt viri qui erant cum David ad eum: Ecce nos hic in Jud\u00e6a consistentes timemus: quanto magis si ierimus in Ceilam adversum agmina Philisthinorum?\n4 Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei: Surge, et vade in Ceilam: ego enim tradam Philisth\u00e6os in manu tua.\n5 Abiit ergo David et viri ejus in Ceilam, et pugnavit adversum Philisth\u00e6os: et abegit jumenta eorum, et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceil\u00e6.\n6\u00a0Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat.\n \n7 Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua port\u00e6 et ser\u00e6 sunt.\n8 Et pr\u00e6cepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam, et obsideret David et viros ejus.\n9 Quod cum David rescisset quia pr\u00e6pararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: Applica ephod.\n10 Et ait David: Domine Deus Isra\u00ebl, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me:\n11 si tradent me viri Ceil\u00e6 in manus ejus? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Isra\u00ebl, indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet.\n12 Dixitque David: Si tradent me viri Ceil\u00e6, et viros qui sunt mecum, in manus Saul? Et dixit Dominus: Tradent.\n13 Surrexit ergo David et viri ejus quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti: nuntiatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset: quam ob rem dissimulavit exire.\n14 Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: qu\u00e6rebat eum tamen Saul cunctis diebus, et non tradidit eum Deus in manus ejus.\n15 Et vidit David quod egressus esset Saul ut qu\u00e6reret animam ejus. Porro David erat in deserto Ziph in silva.\n16 Et surrexit Jonathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus ejus in Deo: dixitque ei:\n17 Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Isra\u00ebl, et ego ero tibi secundus: sed et Saul pater meus scit hoc.\n18\u00a0Percussit ergo uterque f\u0153dus coram Domino: mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam.\n \n19 Ascenderunt autem Ziph\u00e6i ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silv\u00e6, in colle Hachila, qu\u00e6 est ad dexteram deserti?\n20 Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende: nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis.\n21 Dixitque Saul: Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.\n22 Abite ergo, oro, et diligentius pr\u00e6parate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi: recogitat enim de me, quod callide insidier ei.\n23\u00a0Considerate, et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur: et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda.\n \n24 At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul: David autem et viri ejus erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Jesimon.\n25 Ivit ergo Saul et socii ejus ad qu\u00e6rendum eum. Et nuntiatum est David: statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon: quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.\n26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul et viri ejus in modum coron\u00e6 cingebant David et viros ejus, ut caperent eos.\n27 Et nuntius venit ad Saul, dicens: Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram.\n28 Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum: propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 23","type":"page"}
