{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1024.htm","path":"bib/vul/sa1024.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1024.htm","text":"1 Ascendit ergo David inde: et habitavit in locis tutissimis Engaddi.\n2 Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisth\u00e6os, nuntiaverunt ei, dicentes: Ecce David in deserto est Engaddi.\n3 Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Isra\u00ebl, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petras, qu\u00e6 solis ibicibus pervi\u00e6 sunt.\n4 Et venit ad caulas ovium, qu\u00e6 se offerebant vianti: eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem: porro David et viri ejus in interiore parte spelunc\u00e6 latebant.\n5 Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et pr\u00e6cidit oram chlamydis Saul silenter.\n6 Post h\u00e6c percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.\n7 Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum: quia christus Domini est.\n8\u00a0Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul: porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat c\u0153pto itinere.\n \n9 Surrexit autem et David post eum: et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se: et inclinans se David pronus in terram adoravit,\n10 dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium: David qu\u00e6rit malum adversum te?\n11 Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus: dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.\n12 Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tu\u00e6 in manu mea: quoniam cum pr\u00e6scinderem summitatem chlamydis tu\u00e6, nolui extendere manum meam in te: animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris anim\u00e6 me\u00e6 ut auferas eam.\n13 Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te.\n14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te.\n15 Quem persequeris, rex Isra\u00ebl? quem persequeris? canem mortuum persequeris, et pulicem unum.\n16 Sit Dominus judex, et judicet inter me et te: et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua.\n17 Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox h\u00e6c tua est, fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit:\n18 dixitque ad David: Justior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.\n19 Et tu indicasti hodie qu\u00e6 feceris mihi bona: quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me.\n20 Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.\n21 Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Isra\u00ebl:\n22 jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei.\n23 Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam: et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 24","type":"page"}
