{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1025.htm","path":"bib/vul/sa1025.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1025.htm","text":"1 Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Isra\u00ebl, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan.\n2 Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, et homo ille magnus nimis: erantque ei oves tria millia, et mille capr\u00e6: et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo.\n3 Nomen autem viri illius erat Nabal. Et nomen uxoris ejus Abigail: eratque mulier illa prudentissima, et speciosa: porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus: erat autem de genere Caleb.\n4 Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,\n5 misit decem juvenes, et dixit eis: Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice.\n6 Et dicetis: Sit fratribus meis et tibi pax, et domui tu\u00e6 pax, et omnibus, qu\u00e6cumque habes, sit pax.\n7 Audivi quod tonderent pastores tui, qui erant nobiscum in deserto: numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo.\n8 Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui gratiam in oculis tuis: in die enim bona venimus: quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David.\n9 Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba h\u00e6c ex nomine David: et siluerunt.\n10 Respondens autem Nabal pueris David, ait: Quis est David? et quis est filius Isai? hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos.\n11\u00a0Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum qu\u00e6 occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint?\n \n12 Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt, et nuntiaverunt ei omnia verba qu\u00e6 dixerat.\n13 Tunc ait David pueris suis: Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis, accinctusque est et David ense suo: et secuti sunt David quasi quadringenti viri: porro ducenti remanserunt ad sarcinas.\n14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis, dicens: Ecce David misit nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro: et aversatus est eos.\n15 Homines isti boni satis fuerant nobis, et non molesti: nec quidquam aliquando periit omni tempore quo fuimus conversati cum eis in deserto:\n16 pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges.\n17 Quam ob rem considera, et recogita quid facias: quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui.\n18 Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polent\u00e6, et centum ligaturas uv\u00e6 pass\u00e6, et ducentas massas caricarum, et posuit super asinos:\n19 dixitque pueris suis: Pr\u00e6cedite me: ecce ego post tergum sequar vos: viro autem suo Nabal non indicavit.\n20 Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radices montis, David et viri ejus descendebant in occursum ejus: quibus et illa occurrit.\n21 Et ait David: Vere frustra servavi omnia qu\u00e6 hujus erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis qu\u00e6 ad eum pertinebant: et reddidit mihi malum pro bono.\n22\u00a0H\u00e6c faciat Deus inimicis David, et h\u00e6c addat, si reliquero de omnibus qu\u00e6 ad ipsum pertinent usque mane mingentem ad parietem.\n \n23 Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram,\n24 et cecidit ad pedes ejus, et dixit: In me sit, domine mi, h\u00e6c iniquitas: loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famul\u00e6 tu\u00e6.\n25 Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal: quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo: ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti.\n26 Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui qu\u00e6runt domino meo malum.\n27 Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo, et da pueris qui sequuntur te dominum meum.\n28 Aufer iniquitatem famul\u00e6 tu\u00e6: faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia pr\u00e6lia Domini, domine mi, tu pr\u00e6liaris: malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vit\u00e6 tu\u00e6.\n29 Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et qu\u00e6rens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum: porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fund\u00e6.\n30 Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia qu\u00e6 locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Isra\u00ebl,\n31 non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris: et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancill\u00e6 tu\u00e6.\n32 Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Isra\u00ebl, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum,\n33 et benedicta tu, qu\u00e6 prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea.\n34 Alioquin vivit Dominus Deus Isra\u00ebl, qui prohibuit me ne malum facerem tibi: nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem.\n35\u00a0Suscepit ergo David de manu ejus omnia qu\u00e6 attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam: ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam.\n \n36 Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane.\n37 Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba h\u00e6c: et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis.\n38 Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est.\n39 Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem.\n40 Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum, et locuti sunt ad eam, dicentes: David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem.\n41 Qu\u00e6 consurgens, adoravit prona in terram, et ait: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei.\n42 Et festinavit, et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puell\u00e6 ierunt cum ea, pedissequ\u00e6 ejus, et secuta est nuntios David: et facta est illi uxor.\n43 Sed et Achinoam accepit David de Jezra\u00ebl: et fuit utraque uxor ejus.\n44 Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 25","type":"page"}
