{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1026.htm","path":"bib/vul/sa1026.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1026.htm","text":"1 Et venerunt Ziph\u00e6i ad Saul in Gabaa, dicentes: Ecce David absconditus est in colle Hachila, qu\u00e6 est ex adverso solitudinis.\n2 Et surrexit Saul, et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria millia virorum de electis Isra\u00ebl, ut qu\u00e6reret David in deserto Ziph.\n3 Et castrametatus est Saul in Gabaa Hachila, qu\u00e6 erat ex adverso solitudinis in via: David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum,\n4 misit exploratores, et didicit quod illuc venisset certissime.\n5 Et surrexit David clam, et venit ad locum ubi erat Saul: cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul, et Abner filius Ner, princeps militi\u00e6 ejus, et Saulem dormientem in tentorio, et reliquum vulgus per circuitum ejus,\n6\u00a0ait David ad Achimelech Heth\u00e6um, et Abisai filium Sarvi\u00e6 fratrem Joab, dicens: Quis descendet mecum ad Saul in castra? Dixitque Abisai: Ego descendam tecum.\n \n7 Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul jacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam in terra ad caput ejus: Abner autem et populum dormientes in circuitu ejus.\n8 Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas: nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit.\n9 Et dixit David ad Abisai: Ne interficias eum: quis enim extendet manum suam in christum Domini, et innocens erit?\n10 Et dixit David: Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies ejus venerit ut moriatur, aut in pr\u00e6lium descendens perierit:\n11 propitius sit mihi Dominus ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam qu\u00e6 est ad caput ejus, et scyphum aqu\u00e6, et abeamus.\n12 Tulit igitur David hastam, et scyphum aqu\u00e6 qui erat ad caput Saul, et abierunt: et non erat quisquam qui videret, et intelligeret, et evigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos.\n13 Cumque transisset David ex adverso, et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos,\n14 clamavit David ad populum, et ad Abner filium Ner, dicens: Nonne respondebis, Abner? Et respondens Abner, ait: Quis es tu, qui clamas, et inquietas regem?\n15 Et ait David ad Abner: Numquid non vir tu es? et quis alius similis tui in Isra\u00ebl? quare ergo non custodisti dominum tuum regem? ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum.\n16\u00a0Non est bonum hoc, quod fecisti: vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini: nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aqu\u00e6 qui erat ad caput ejus.\n \n17 Cognovit autem Saul vocem David, et dixit: Numquid vox h\u00e6c tua, fili mi David? Et ait David: Vox mea, domine mi rex.\n18 Et ait: Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? quid feci? aut quod est malum in manu mea?\n19 Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi tui: si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium: si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini qui ejecerunt me hodie ut non habitem in h\u00e6reditate Domini, dicentes: Vade, servi diis alienis.\n20 Et nunc non effundatur sanguis meus in terram coram Domino: quia egressus est rex Isra\u00ebl ut qu\u00e6rat pulicem unum, sicut persequitur perdix in montibus.\n21 Et ait Saul: Peccavi: revertere, fili mi David: nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie: apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis.\n22 Et respondens David, ait: Ecce hasta regis: transeat unus de pueris regis, et tollat eam.\n23 Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem: tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini.\n24 Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia.\n25 Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu, fili mi David: et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 26","type":"page"}
