{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa1029.htm","path":"bib/vul/sa1029.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa1029.htm","text":"1 Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec: sed et Isra\u00ebl castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel.\n2 Et satrap\u00e6 quidem Philisthiim incedebant in centuriis et millibus: David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis.\n3 Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis: Quid sibi volunt Hebr\u00e6i isti? Et ait Achis ad principes Philisthiim: Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Isra\u00ebl, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc?\n4 Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei: Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in pr\u00e6lium, ne fiat nobis adversarius, cum pr\u00e6liari c\u0153perimus: quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris?\n5\u00a0Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes: [Percussit Saul in millibus suis,\n et David in decem millibus suis?]\n6 Vocavit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo: et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris: et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me usque in diem hanc: sed satrapis non places.\n7 Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philisthiim.\n8 Dixitque David ad Achis: Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo, a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis?\n9 Respondens autem Achis, locutus est ad David: Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut angelus Dei: sed principes Philisthinorum dixerunt: Non ascendet nobiscum in pr\u00e6lium.\n10 Igitur consurge mane tu, et servi domini tui qui venerunt tecum: et cum de nocte surrexeritis, et c\u0153perit dilucescere, pergite.\n11 Surrexit itaque de nocte David, ipse et viri ejus, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philisthiim: Philisthiim autem ascenderunt in Jezrahel.","title":"Vulgate: 1 Samuel: 1 Samuel Chapter 29","type":"page"}
