{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa2001.htm","path":"bib/vul/sa2001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa2001.htm","text":"1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a c\u00e6de Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.\n2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.\n3 Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Isra\u00ebl fugi.\n4 Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex pr\u00e6lio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.\n5 Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus?\n6 Et ait adolescens qui nuntiabat ei: Casu veni in montem Gelbo\u00eb, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei,\n7 et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem: Adsum:\n8 dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum.\n9 Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angusti\u00e6, et adhuc tota anima mea in me est.\n10\u00a0Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.\n \n11 Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,\n12 et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Isra\u00ebl, eo quod corruissent gladio.\n13 Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis adven\u00e6 Amalecit\u00e6 ego sum.\n14 Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?\n15 Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.\n16\u00a0Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.\n \n17 Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus\n18\u00a0(et pr\u00e6cepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: [Considera, Isra\u00ebl, pro his qui mortui sunt,\n super excelsa tua vulnerati.\n19\u00a0Inclyti Isra\u00ebl super montes tuos interfecti sunt:\n quomodo ceciderunt fortes?\n20\u00a0Nolite annuntiare in Geth,\n neque annuntietis in compitis Ascalonis:\n ne forte l\u00e6tentur fili\u00e6 Philisthiim;\n ne exultent fili\u00e6 incircumcisorum.]\n \n21\u00a0[Montes Gelbo\u00eb, nec ros, nec pluvia veniant super vos,\n neque sint agri primitiarum:\n quia ibi abjectus est clypeus fortium:\n clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.]\n \n22\u00a0[A sanguine interfectorum, ab adipe fortium,\n sagitta Jonath\u00e6 numquam rediit retrorsum,\n et gladius Saul non est reversus inanis.\n23\u00a0Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua,\n in morte quoque non sunt divisi:\n aquilis velociores, leonibus fortiores.]\n \n24\u00a0[Fili\u00e6 Isra\u00ebl, super Saul flete,\n qui vestiebat vos coccino in deliciis,\n qui pr\u00e6bebat ornamenta aurea cultui vestro.]\n \n25\u00a0[Quomodo ceciderunt fortes in pr\u00e6lio?\n Jonathas in excelsis tuis occisus est?\n26\u00a0Doleo super te, frater mi Jonatha,\n decore nimis, et amabilis super amorem mulierum.\n Sicut mater unicum amat filium suum,\n ita ego te diligebam.\n27\u00a0Quomodo ceciderunt robusti,\n et perierunt arma bellica?]","title":"Vulgate: 2 Samuel: 2 Samuel Chapter 1","type":"page"}
