{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa2002.htm","path":"bib/vul/sa2002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa2002.htm","text":"1 Igitur post h\u00e6c consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron.\n2 Ascendit ergo David, et du\u00e6 uxores ejus, Achinoam Jezra\u00eblites, et Abigail uxor Nabal Carmeli:\n3 sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua: et manserunt in oppidis Hebron.\n4 Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul.\n5 Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum.\n6 Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud.\n7\u00a0Confortentur manus vestr\u00e6, et estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi.\n \n8 Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra,\n9 regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezra\u00ebl, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Isra\u00ebl universum.\n10 Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare c\u0153pisset super Isra\u00ebl, et duobus annis regnavit: sola autem domus Juda sequebatur David.\n11\u00a0Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium.\n \n12 Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon.\n13 Porro Joab filius Sarvi\u00e6, et pueri David, egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscin\u00e6, et illi ex altera.\n14 Dixitque Abner ad Joab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab: Surgant.\n15 Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David.\n16 Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul: vocatumque est nomen loci illius: Ager robustorum, in Gabaon.\n17\u00a0Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatusque est Abner et viri Isra\u00ebl a pueris David.\n \n18 Erant autem ibi tres filii Sarvi\u00e6, Joab, et Abisai, et Asa\u00ebl: porro Asa\u00ebl cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis qu\u00e6 morantur in silvis.\n19 Persequebatur autem Asa\u00ebl Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner.\n20 Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Asa\u00ebl? Qui respondit: Ego sum.\n21 Dixitque ei Abner: Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asa\u00ebl omittere quin urgeret eum.\n22 Rursumque locutus est Abner ad Asa\u00ebl: Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum.\n23 Qui audire contempsit, et noluit declinare: percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco: omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asa\u00ebl et mortuus erat, subsistebant.\n24 Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit: et venerunt usque ad collem aqu\u00e6ductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon.\n25 Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner: et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius.\n26 Et exclamavit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro des\u00e6viet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos?\n27 Et ait Joab: Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum.\n28 Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Isra\u00ebl, neque iniere certamen.\n29 Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa: et transierunt Jordanem, et lustrata omni Beth-horon, venerunt ad castra.\n30 Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum: et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asa\u00eble.\n31 Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt.\n32 Tuleruntque Asa\u00ebl, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem: et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.","title":"Vulgate: 2 Samuel: 2 Samuel Chapter 2","type":"page"}
