{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa2003.htm","path":"bib/vul/sa2003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa2003.htm","text":"1 Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David: David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie.\n2 Natique sunt filii David in Hebron: fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoam Jezra\u00eblitide.\n3 Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli: porro tertius Absalom, filius Maacha fili\u00e6 Tholmai regis Gessur.\n4 Quartus autem Adonias, filius Haggith: et quintus Saphathia, filius Abital.\n5 Sextus quoque Jethraam, de Egla uxore David: hi nati sunt David in Hebron.\n6\u00a0Cum ergo esset pr\u00e6lium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul.\n \n7 Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth ad Abner:\n8 Quare ingressus es ad concubinam patris mei? Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait: Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie?\n9 H\u00e6c faciat Deus Abner, et h\u00e6c addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo,\n10 ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Isra\u00ebl et super Judam, a Dan usque Bersabee.\n11 Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum.\n12 Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: Cujus est terra? et ut loquerentur: Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Isra\u00ebl.\n13 Qui ait: Optime: ego faciam tecum amicitias: sed unam rem peto a te, dicens: Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul: et sic venies, et videbis me.\n14 Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum pr\u00e6putiis Philisthiim.\n15 Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais.\n16 Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim: et dixit ad eum Abner: Vade, et revertere. Qui reversus est.\n17 Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Isra\u00ebl, dicens: Tam heri quam nudiustertius qu\u00e6rebatis David ut regnaret super vos.\n18 Nunc ergo facite: quoniam Dominus locutus est ad David, dicens: In manu servi mei David salvabo populum meum Isra\u00ebl de manu Philisthiim, et omnium inimicorum ejus.\n19 Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia qu\u00e6 placuerant Isra\u00ebli et universo Benjamin.\n20 Venitque ad David in Hebron cum viginti viris: et fecit David Abner, et viris ejus qui venerant cum eo, convivium.\n21 Et dixit Abner ad David: Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Isra\u00ebl, et ineam tecum f\u0153dus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace,\n22 statim pueri David et Joab venerunt, c\u00e6sis latronibus, cum pr\u00e6da magna nimis: Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace.\n23\u00a0Et Joab, et omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerunt: nuntiatum est itaque Joab a narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace.\n \n24 Et ingressus est Joab ad regem, et ait: Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te: quare dimisisti eum, et abiit et recessit?\n25 ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum, et nosset omnia qu\u00e6 agis?\n26 Egressus itaque Joab a David, misit nuntios post Abner, et reduxit eum a cisterna Sira, ignorante David.\n27 Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium port\u00e6 ut loqueretur ei, in dolo: et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asa\u00ebl fratris ejus.\n28 Quod cum audisset David rem jam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner:\n29 et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus: nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane.\n30\u00a0Igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asa\u00ebl fratrem eorum in Gabaon in pr\u00e6lio.\n \n31 Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum qui erat cum eo: Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum.\n32 Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam, et flevit super tumulum Abner: flevit autem et omnis populus.\n33\u00a0Plangensque rex, et lugens Abner, ait: [Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner.\n34\u00a0Manus tu\u00e6 ligat\u00e6 non sunt,\n et pedes tui non sunt compedibus aggravati:\n sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic corruisti.] Congeminansque omnis populus flevit super eum.\n35 Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David, clara adhuc die juravit David, dicens: H\u00e6c faciat mihi Deus, et h\u00e6c addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam.\n36 Omnisque populus audivit, et placuerunt eis cuncta qu\u00e6 fecit rex in conspectu totius populi.\n37 Et cognovit omne vulgus et universus Isra\u00ebl in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner.\n38 Dixit quoque rex ad servos suos: Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Isra\u00ebl?\n39 Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarvi\u00e6 duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam.","title":"Vulgate: 2 Samuel: 2 Samuel Chapter 3","type":"page"}
