{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa2004.htm","path":"bib/vul/sa2004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa2004.htm","text":"1 Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron: et dissolut\u00e6 sunt manus ejus, omnisque Isra\u00ebl perturbatus est.\n2 Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothit\u00e6 de filiis Benjamin: siquidem et Beroth reputata est in Benjamin.\n3 Et fugerunt Berothit\u00e6 in Gethaim, fueruntque ibi adven\u00e6 usque ad tempus illud.\n4 Erat autem Jonath\u00e6 filio Saul filius debilis pedibus: quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit: cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est: habuitque vocabulum Miphiboseth.\n5 Venientes igitur filii Remmon Berothit\u00e6, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth: qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit.\n6 Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab, et Baana frater ejus, et fugerunt.\n7 Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum: sublatoque capite ejus, abierunt per viam deserti tota nocte,\n8\u00a0et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron: dixeruntque ad regem: Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui qu\u00e6rebat animam tuam: et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus.\n \n9 Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothit\u00e6, dixit ad eos: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,\n10 quoniam eum qui annuntiaverat mihi, et dixerat: Mortuus est Saul: qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuntio.\n11 Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non qu\u00e6ram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra?\n12 Pr\u00e6cepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos: pr\u00e6cidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron: caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron.","title":"Vulgate: 2 Samuel: 2 Samuel Chapter 4","type":"page"}
