{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa2007.htm","path":"bib/vul/sa2007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa2007.htm","text":"1 Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis,\n2 dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium?\n3 Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est.\n4 Factum est autem in illa nocte: et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens:\n5 Vade, et loquere ad servum meum David: H\u00e6c dicit Dominus: Numquid tu \u00e6dificabis mihi domum ad habitandum?\n6 Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Isra\u00ebl de terra \u00c6gypti, usque in diem hanc: sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio.\n7\u00a0Per cuncta loca qu\u00e6 transivi cum omnibus filiis Isra\u00ebl, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Isra\u00ebl, cui pr\u00e6cepi ut pasceret populum meum Isra\u00ebl, dicens: Quare non \u00e6dificastis mihi domum cedrinam?\n \n8 Et nunc h\u00e6c dices servo meo David: H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Isra\u00ebl:\n9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra.\n10 Et ponam locum populo meo Isra\u00ebl, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius,\n11 ex die qua constitui judices super populum meum Isra\u00ebl: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: pr\u00e6dicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.\n12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus.\n13 Ipse \u00e6dificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.\n14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.\n15 Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea.\n16 Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in \u00e6ternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter.\n17\u00a0Secundum omnia verba h\u00e6c, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.\n \n18 Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et qu\u00e6 domus mea, quia adduxisti me hucusque?\n19 Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum: ista est enim lex Adam, Domine Deus.\n20 Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? tu enim scis servum tuum, Domine Deus.\n21 Propter verbum tuum, et secundum cor tuum, fecisti omnia magnalia h\u00e6c, ita ut notum faceres servo tuo.\n22 Idcirco magnificatus es, Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra te, in omnibus qu\u00e6 audivimus auribus nostris.\n23 Qu\u00e6 est autem ut populus tuus Isra\u00ebl gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex \u00c6gypto, gentem, et deum ejus.\n24 Firmasti enim tibi populum tuum Isra\u00ebl in populum sempiternum: et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum.\n25 Nunc ergo Domine Deus, verbum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in sempiternum: et fac sicut locutus es,\n26 ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: Dominus exercituum, Deus super Isra\u00ebl. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino,\n27 quia tu, Domine exercituum Deus Isra\u00ebl, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum \u00e6dificabo tibi: propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac.\n28 Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locutus es enim ad servum tuum bona h\u00e6c.\n29 Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te: quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.","title":"Vulgate: 2 Samuel: 2 Samuel Chapter 7","type":"page"}
