{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa2009.htm","path":"bib/vul/sa2009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa2009.htm","text":"1 Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan?\n2 Erat autem de domo Saul servus nomine Siba: quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: Tune es Siba? Et ille respondit: Ego sum servus tuus.\n3 Et ait rex: Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? Dixitque Siba regi: Superest filius Jonath\u00e6, debilis pedibus.\n4 Ubi, inquit, est? Et Siba ad regem: Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel, in Lodabar.\n5 Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Ammiel, de Lodabar.\n6 Cum autem venisset Miphiboseth filius Jonath\u00e6 filii Saul ad David, corruit in faciem suam, et adoravit. Dixitque David: Miphiboseth? Qui respondit: Adsum servus tuus.\n7 Et ait ei David: Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui: et tu comedes panem in mensa mea semper.\n8 Qui adorans eum, dixit: Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei?\n9 Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei: Omnia qu\u00e6cumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi filio domini tui.\n10 Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut alatur: Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sib\u00e6 quindecim filii, et viginti servi.\n11 Dixitque Siba ad regem: Sicut jussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus: et Miphiboseth comedet super mensam meam, quasi unus de filiis regis.\n12 Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha: omnis vero cognatio domus Sib\u00e6 serviebat Miphiboseth.\n13 Porro Miphiboseth habitabat in Jerusalem, quia de mensa regis jugiter vescebatur: et erat claudus utroque pede.","title":"Vulgate: 2 Samuel: 2 Samuel Chapter 9","type":"page"}
