{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa2010.htm","path":"bib/vul/sa2010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa2010.htm","text":"1 Factum est autem post h\u00e6c ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit Hanon filius ejus pro eo.\n2 Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,\n3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: Putas quod propter honorem patris tui miserit David ad te consolatores, et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te?\n4 Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barb\u00e6 eorum et pr\u00e6scidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos.\n5\u00a0Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum: erant enim viri confusi turpiter valde, et mandavit eis David: Manete in Jericho donec crescat barba vestra, et tunc revertimini.\n \n6 Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum.\n7 Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum.\n8 Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum port\u00e6: Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo.\n9 Videns igitur Joab quod pr\u00e6paratum esset adversum se pr\u00e6lium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Isra\u00ebl, et instruxit aciem contra Syrum:\n10 reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon.\n11 Et ait Joab: Si pr\u00e6valuerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium: si autem filii Ammon pr\u00e6valuerint adversum te, auxiliabor tibi.\n12 Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri: Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo.\n13 Iniit itaque Joab, et populus qui erat cum eo, certamen contra Syros: qui statim fugerunt a facie ejus.\n14 Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem: reversusque est Joab a filiis Ammon, et venit Jerusalem.\n15 Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Isra\u00ebl, congregati sunt pariter.\n16 Misitque Adarezer, et eduxit Syros qui erant trans fluvium, et adduxit eorum exercitum: Sobach autem, magister militi\u00e6 Adarezer, erat princeps eorum.\n17 Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Isra\u00eblem, et transivit Jordanem, venitque in Helam: et direxerunt aciem Syri ex adverso David, et pugnaverunt contra eum.\n18 Fugeruntque Syri a facie Isra\u00ebl, et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum: et Sobach principem militi\u00e6 percussit, qui statim mortuus est.\n19 Videntes autem universi reges qui erant in pr\u00e6sidio Adarezer, se victos esse ab Isra\u00ebl, expaverunt, et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Isra\u00ebl. Et fecerunt pacem cum Isra\u00ebl, et servierunt eis: timueruntque Syri auxilium pr\u00e6bere ultra filiis Ammon.","title":"Vulgate: 2 Samuel: 2 Samuel Chapter 10","type":"page"}
