{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa2011.htm","path":"bib/vul/sa2011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa2011.htm","text":"1 Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Isra\u00ebl, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba: David autem remansit in Jerusalem.\n2 Dum h\u00e6c agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regi\u00e6: viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum: erat autem mulier pulchra valde.\n3 Misit ergo rex, et requisivit qu\u00e6 esset mulier. Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uri\u00e6 Heth\u00e6i.\n4 Missis itaque David nuntiis, tulit eam: qu\u00e6 cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est ab immunditia sua,\n5 et reversa est domum suam concepto f\u0153tu. Mittensque nuntiavit David, et ait: Concepi.\n6 Misit autem David ad Joab, dicens: Mitte ad me Uriam Heth\u00e6um. Misitque Joab Uriam ad David.\n7 Et venit Urias ad David. Qu\u00e6sivitque David quam recte ageret Joab et populus, et quomodo administraretur bellum.\n8 Et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius.\n9 Dormivit autem Urias ante portam domus regi\u00e6 cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam.\n10 Nuntiatumque est David a dicentibus: Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam: Numquid non de via venisti? quare non descendisti in domum tuam?\n11 Et ait Urias ad David: Arca Dei et Isra\u00ebl et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terr\u00e6 manent: et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam, et per salutem anim\u00e6 tu\u00e6, non faciam rem hanc.\n12 Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera:\n13\u00a0et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum: qui egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit.\n \n14 Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab: misitque per manum Uri\u00e6,\n15 scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est pr\u00e6lium: et derelinquite eum, ut percussus intereat.\n16 Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos.\n17 Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Heth\u00e6us.\n18 Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba pr\u00e6lii:\n19 pr\u00e6cepitque nuntio, dicens: Cum compleveris universos sermones belli ad regem,\n20 si eum videris indignari, et dixerit: Quare accessistis ad murum, ut pr\u00e6liaremini? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur?\n21 Quis percussit Abimelech filium Jerobaal? nonne mulier misit super eum fragmen mol\u00e6 de muro, et interfecit eum in Thebes? quare juxta murum accessistis? dices: Etiam servus tuus Urias Heth\u00e6us occubuit.\n22 Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia qu\u00e6 ei pr\u00e6ceperat Joab.\n23 Et dixit nuntius ad David: Pr\u00e6valuerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum: nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis.\n24 Et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper, mortuique sunt de servis regis: quin etiam servus tuus Urias Heth\u00e6us mortuus est.\n25 Et dixit David ad nuntium: H\u00e6c dices Joab: Non te frangat ista res: varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos adversus urbem ut destruas eam, et exhortare eos.\n26 Audivit autem uxor Uri\u00e6 quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum.\n27 Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium: et displicuit verbum hoc quod fecerat David, coram Domino.","title":"Vulgate: 2 Samuel: 2 Samuel Chapter 11","type":"page"}
