{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa2012.htm","path":"bib/vul/sa2012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa2012.htm","text":"1 Misit ergo Dominus Nathan ad David: qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper.\n2 Dives habebat oves et boves plurimos valde.\n3 Pauper autem nihil habebat omnino, pr\u00e6ter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat, et qu\u00e6 creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens: eratque illi sicut filia.\n4 Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis, et pr\u00e6paravit cibos homini qui venerat ad se.\n5 Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc.\n6 Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit.\n7 Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir. H\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl: Ego unxi te in regem super Isra\u00ebl, et ego erui te de manu Saul,\n8 et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Isra\u00ebl et Juda: et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora.\n9 Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo? Uriam Heth\u00e6um percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.\n10 Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uri\u00e6 Heth\u00e6i ut esset uxor tua.\n11 Itaque h\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo: et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus.\n12\u00a0Tu enim fecisti abscondite: ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Isra\u00ebl, et in conspectu solis.\n \n13 Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris.\n14 Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius qui natus est tibi, morte morietur.\n15 Et reversus est Nathan in domum suam. Percussit quoque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uri\u00e6 David, et desperatus est.\n16 Deprecatusque est David Dominum pro parvulo: et jejunavit David jejunio, et ingressus seorsum, jacuit super terram.\n17 Venerunt autem seniores domus ejus, cogentes eum ut surgeret de terra: qui noluit, nec comedit cum eis cibum.\n18 Accidit autem die septima ut moreretur infans: timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus: dixerunt enim: Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis si dixerimus: Mortuus est puer, se affliget?\n19\u00a0Cum ergo David vidisset servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus: dixitque ad servos suos: Num mortuus est puer? Qui responderunt ei: Mortuus est.\n \n20 Surrexit ergo David de terra, et lotus unctusque est: cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini: et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit.\n21 Dixerunt autem ei servi sui: Quis est sermo quem fecisti? propter infantem, cum adhuc viveret, jejunasti et flebas: mortuo autem puero, surrexisti, et comedisti panem.\n22 Qui ait: Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi et flevi: dicebam enim: Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans?\n23 Nunc autem quia mortuus est, quare jejunem? numquid potero revocare eum amplius? ego vadam magis ad eum: ille vero non revertetur ad me.\n24 Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea: qu\u00e6 genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon: et Dominus dilexit eum.\n25\u00a0Misitque in manu Nathan prophet\u00e6, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus.\n \n26 Igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam.\n27 Misitque Joab nuntios ad David, dicens: Dimicavi adversum Rabbath, et capienda est Urbs aquarum.\n28 Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam: ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria.\n29 Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath: cumque dimicasset, cepit eam.\n30 Et tulit diadema regis eorum de capite ejus, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas: et impositum est super caput David. Sed et pr\u00e6dam civitatis asportavit multam valde:\n31 populum quoque ejus adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta: divisitque cultris, et traduxit in typo laterum: sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus in Jerusalem.","title":"Vulgate: 2 Samuel: 2 Samuel Chapter 12","type":"page"}
