{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa2014.htm","path":"bib/vul/sa2014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa2014.htm","text":"1 Intelligens autem Joab filius Sarvi\u00e6 quod cor regis versum esset ad Absalom,\n2 misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem: dixitque ad eam: Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier jam plurimo tempore lugens mortuum:\n3 et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit autem Joab verba in ore ejus.\n4 Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuitis ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit, et dixit: Serva me, rex.\n5 Et ait ad eam rex: Quid caus\u00e6 habes? Qu\u00e6 respondit: Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est enim vir meus.\n6 Et ancill\u00e6 tu\u00e6 erant duo filii: qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset: et percussit alter alterum, et interfecit eum.\n7 Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam, dicit: Trade eum qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit, et deleamus h\u00e6redem: et qu\u00e6runt extinguere scintillam meam qu\u00e6 relicta est, ut non supersit viro meo nomen, et reliqui\u00e6 super terram.\n8 Et ait rex ad mulierem: Vade in domum tuam, et ego jubebo pro te.\n9 Dixitque mulier Thecuitis ad regem: In me, domine mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei: rex autem et thronus ejus sit innocens.\n10 Et ait rex: Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te.\n11 Qu\u00e6 ait: Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam interficiant filium meum. Qui ait: Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram.\n12 Dixit ergo mulier: Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait: Loquere.\n13 Dixitque mulier: Quare cogitasti hujuscemodi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud, ut peccet, et non reducat ejectum suum?\n14 Omnes morimur, et quasi aqu\u00e6 dilabimur in terram, qu\u00e6 non revertuntur: nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est.\n15 Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, pr\u00e6sente populo. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quomodo faciat rex verbum ancill\u00e6 su\u00e6.\n16 Et audivit rex, ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant de h\u00e6reditate Dei delere me, et filium meum simul.\n17 Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domini mei regis sicut sacrificium. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur: unde et Dominus Deus tuus est tecum.\n18 Et respondens rex, dixit ad mulierem: Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Dixitque ei mulier: Loquere, domine mi rex.\n19 Et ait rex: Numquid manus Joab tecum est in omnibus istis? Respondit mulier, et ait: Per salutem anim\u00e6 tu\u00e6, domine mi rex, nec ad sinistram, nec ad dexteram est ex omnibus his qu\u00e6 locutus est dominus meus rex: servus enim tuus Joab, ipse pr\u00e6cepit mihi, et ipse posuit in os ancill\u00e6 tu\u00e6 omnia verba h\u00e6c.\n20\u00a0Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab pr\u00e6cepit istud: tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram.\n \n21 Et ait rex ad Joab: Ecce placatus feci verbum tuum: vade ergo, et revoca puerum Absalom.\n22 Cadensque Joab super faciem suam in terram, adoravit, et benedixit regi: et dixit Joab: Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex: fecisti enim sermonem servi tui.\n23 Surrexit ergo Joab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Jerusalem.\n24 Dixit autem rex: Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit.\n25 Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Isra\u00ebl, et decorus nimis: a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.\n26 Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum c\u00e6saries), ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis, pondere publico.\n27\u00a0Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis form\u00e6.\n \n28 Mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit.\n29 Misit itaque ad Joab, ut mitteret eum ad regem: qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire ad eum,\n30 dixit servis suis: Scitis agrum Joab juxta agrum meum, habentem messem hordei: ite igitur, et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Joab, scissis vestibus suis, dixerunt: Succenderunt servi Absalom partem agri igni.\n31 Surrexitque Joab, et venit ad Absalom in domum ejus, et dixit: Quare succenderunt servi tui segetem meam igni?\n32 Et respondit Absalom ad Joab: Misi ad te obsecrans ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et diceres ei: Quare veni de Gessur? melius mihi erat ibi esse: obsecro ergo ut videam faciem regis: quod si memor est iniquitatis me\u00e6, interficiat me.\n33 Ingressus itaque Joab ad regem, nuntiavit ei omnia: vocatusque est Absalom, et intravit ad regem, et adoravit super faciem terr\u00e6 coram eo: osculatusque est rex Absalom.","title":"Vulgate: 2 Samuel: 2 Samuel Chapter 14","type":"page"}
