{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa2015.htm","path":"bib/vul/sa2015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa2015.htm","text":"1 Igitur post h\u00e6c fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros qui pr\u00e6cederent eum.\n2 Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum port\u00e6, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Isra\u00ebl ego sum servus tuus.\n3 Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et justi, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom:\n4 Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem?\n5 Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens osculabatur eum.\n6\u00a0Faciebatque hoc omni Isra\u00ebl venienti ad judicium ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Isra\u00ebl.\n \n7 Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea qu\u00e6 vovi Domino in Hebron.\n8 Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syri\u00e6, dicens: Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino.\n9 Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron.\n10 Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Isra\u00ebl, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccin\u00e6, dicite: Regnavit Absalom in Hebron.\n11 Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes.\n12 Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom.\n13 Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Isra\u00ebl sequitur Absalom.\n14 Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii.\n15\u00a0Dixeruntque servi regis ad eum: Omnia qu\u00e6cumque pr\u00e6ceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui.\n \n16 Egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis: et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum.\n17 Egressusque rex et omnis Isra\u00ebl pedibus suis, stetit procul a domo:\n18 et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Geth\u00e6i, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, pr\u00e6cedebant regem.\n19 Dixit autem rex ad Ethai Geth\u00e6um: Cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo.\n20 Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem.\n21 Et respondit Ethai regi dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus.\n22 Et ait David Ethai: Veni, et transi. Et transivit Ethai Geth\u00e6us, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo.\n23 Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam qu\u00e6 respicit ad desertum.\n24 Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levit\u00e6 cum eo, portantes arcam f\u0153deris Dei: et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate.\n25 Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum.\n26 Si autem dixerit mihi: Non places: pr\u00e6sto sum: faciat quod bonum est coram se.\n27 Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O videns, revertere in civitatem in pace: et Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum.\n28 Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi.\n29 Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi.\n30 Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite: sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans.\n31 Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom: dixitque David: Infatua, qu\u00e6so, Domine, consilium Achitophel.\n32 Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite.\n33 Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri:\n34 si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom: Servus tuus sum, rex: sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Achitophel.\n35 Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes: et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus.\n36 Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar: et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis.\n37 Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem.","title":"Vulgate: 2 Samuel: 2 Samuel Chapter 15","type":"page"}
