{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa2017.htm","path":"bib/vul/sa2017.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa2017.htm","text":"1 Dixit ergo Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte.\n2 Et irruens super eum (quippe qui lassus est, et solutis manibus), percutiam eum: cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum.\n3 Et reducam universum populum, quomodo unus homo reverti solet: unum enim virum tu qu\u00e6ris: et omnis populus erit in pace.\n4 Placuitque sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu Isra\u00ebl.\n5 Ait autem Absalom: Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat.\n6 Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel: facere debemus an non? quod das consilium?\n7 Et dixit Chusai ad Absalom: Non est bonum consilium quod dedit Achitophel hac vice.\n8 Et rursum intulit Chusai: Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu s\u00e6viat: sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo.\n9 Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco: et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom.\n10 Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur: scit enim omnis populus Isra\u00ebl fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt.\n11 Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium. Congregetur ad te universus Isra\u00ebl, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis: et tu eris in medio eorum.\n12 Et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit, et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram: et non relinquemus de viris qui cum eo sunt, ne unum quidem.\n13\u00a0Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Isra\u00ebl civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea.\n \n14 Dixitque Absalom, et omnes viri Isra\u00ebl: Melius est consilium Chusai Arachit\u00e6, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum.\n15 Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus Isra\u00ebl: et ego tale et tale dedi consilium.\n16 Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David, dicentes: Ne moreris nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere: ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est.\n17 Jonathas autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel: abiit ancilla et nuntiavit eis. Et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium: non enim poterant videri, aut introire civitatem.\n18 Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom: illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo: et descenderunt in eum.\n19 Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas: et sic latuit res.\n20 Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt: Ubi est Achimaas et Jonathas? Et respondit eis mulier: Transierunt festinanter, gustata paululum aqua. At hi qui qu\u00e6rebant, cum non reperissent, reversi sunt in Jerusalem.\n21 Cumque abiissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David, et dixerunt: Surgite, et transite cito fluvium: quoniam hujuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel.\n22 Surrexit ergo David, et omnis populus qui cum eo erat, et transierunt Jordanem, donec dilucesceret: et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium.\n23\u00a0Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.\n \n24 David autem venit in castra, et Absalom transivit Jordanem, ipse et omnes viri Isra\u00ebl cum eo.\n25 Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum: Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jetra de Jezra\u00ebli, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarvi\u00e6, qu\u00e6 fuit mater Joab.\n26 Et castrametatus est Isra\u00ebl cum Absalom in terra Galaad.\n27 Cumque venisset David in castra, Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim,\n28 obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum, et hordeum, et farinam, et polentam, et fabam, et lentem, et frixum cicer,\n29 et mel, et butyrum, oves, et pingues vitulos: dederuntque David, et populo qui cum eo erat, ad vescendum: suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.","title":"Vulgate: 2 Samuel: 2 Samuel Chapter 17","type":"page"}
